- PARIANI
- PARIANIpopulus in Hellesponto, qui Amorem Deum venerantur. Eorum urbs Parium, quod a Pari Insul. incolis conditum est. Ο᾿φιογενεῖς dicuntur Straboni l. 13. ubi addit: Μύθευον δὲ τὸν ἀρχηγέτην τοῦ γένους ἥρωά τινα μεταβαλεῖν ἐζ ὄφεως᾿ τάχα δε τῶ Ψυλλῶν τις ἦν τῶ Λιβυκῶν, Fabulantur autem auctorem generis heroem quendam e serpente hominem faectum: Nempe Psyllorum forte unus fuit ex Libya. Sic videl. quidam incolarum dicti, qui salivâ suâ serpentum ictibus medebantur. Plin. in Insul. Paro illos locat, l. 28. c. 3. Quorundam hominum tota corpora prosunt, ut ex familiis, quae sunt terrori serpentibus, tactu ipso levant percussos, suctuque modicô; quorum e genere sunt Psylli Marsique et qui Ophiogenesvocantur in insula Paro. Sed aut ex Paro Insul. Parium Hellespontiacum translatos dicas quosdam τῶ Ο᾿φιογενῶν, sic ut tam in Paro insul. quam in urbe Pario, tales homines fuerint; aut hallucinatum esse Plinium, quod illi accidit non raro. Idem ex eorum familia Evagontem quendam legatum memorat etc. Salmas. ad Solin. p. 348.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.